- ANDROMACHE
- ANDROMACHEHectoris uxor, Eetionis, Regis Thebarum Ciliciae filia. Homer. Il. Z v. 394. vebi de Hectore,Ἐνθ᾿ ἀλοος πολύὸωρος εναντιη ἠλθε ςθέουσαΑ᾿νδρομάχη, ςθυγάτηρ μεγαλήτορος Ἠετίωνος.Ἠετίων, ὃς ἔναιεν Ὑποπλάκῳ ὑληέςςῃ,Θήβῃ ὑποπλακίη, Κιλίκεςς᾿ ἀνδρεςςιν ἀνάςςωνFilium peperit Astyanacta. Mortuô maritô Pyrrhus eam in Graeciam adduxit, et ex ea Molossum suscepit, postea vero eam Heleno vati, Priami filio, cum parte regni in uxorem dedit. Virg. Aen l. 3. v. 319.Hectoris Andromache, Pyrrhin' connubia servas?Peperit et Francionem, primum Galliae Regem, si Manethoni fides. A viri pugna nomen sortita est, fuit enim quaedam virago. Iuvenal. Sat. 6. v. 503.-----Andromachen a fronte videbis,Post minor est.Martialis posuit, pro quavis femina iuniore; l. 3. Epigr. 76.Cum possis Hecubam, non potes Andromachen.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.